Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 72

None
Datierung: 990-1000

DE SERVIS QUOS DEDIT GUALTERIUS TURONENSIS.

In nomine summi salvatoris Dei, ego Gualterius Turonensis civitate miles et provisor, et uxor mea Hersendis nomine, et Alius meus Guanilo, notum immo et percognitum esse volumus sanctae Dei ecclesiae fidelibus presentibus atque futuris maximeque successoribus nostris, quoniam placuit nobis atque amicabile fuit, tam pro statu honoris, quam pro remedio animarum nostrarum, quosdam vernaculos juris nostri dicione subactos, dare atque perpetualiter mancipare Sancto Martino, loco scilicet Majoris Monasterii, monachisque ibidem Deo famulantibus, ortante atque deprecante quodam venerabili abbate jam dicti loci possessore, Bernerio nomine, videlicet filios Guarini, his nuncupatos nominibus, Odonem scilicet, et Guarinum, atque Dacfredum, necnon et Arraldum; ut ab hoc die et in antea, de mea in eorum potestate redacti, absque ullius filiorum sive propinquorum nostrorum inquietudine, viventes perpetualiter cum semine suo, jam dicti loci habitatoribus quiete deserviant. Eo si quidem tenore jam dicti loci habitatoribus concedimus memoratos homines, ut nullus possessor illius loci, nec praefatus abbas, nec aliquis successorum ejus, eosdem homines de dominio Sancti Martini proprio in alterius secularis transferat ditione, sed absque inquietudine ullius personae, debitum servitium habitatoribus prefati loci exhibeant. Si autem aliquis aut filiorum, aut propinquorum nostrorum, seu aliqua intromissa persona, hanc donationem inquietare presumpserit, in primis omnipotentis Dei iram seu Beati Martini omniumque Sanctorum indignationem incurrat, ac deinde repetitionis nullum effectum obtineat. Et ut haec auctoritas certius a nobis credatur facta, manibus propriis eam corroboravimus, fidelibusque nostris utriusque ordinis affirmare fecimus. Signum Gualterii militis qui hanc precepit kartam fieri. S. uxoris ejus Hersendis. S. Guanilonis filii ejus. S. Gualterii filii ejus. S. Humberti vicarii. S. Jonae canonici. S. Stephani clerici. S. Guascelini capellani. S. item Utberti. S. Gausfredi nepotis episcopi. S. Sigebranni. S. Gauzberti Rufi.