Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 71

None
Datierung: 1048-1062

DE FULCHERIO SERVO LIBERO FACTO

Notum sit omnibus, domnum abbatum Albertum et Majoris Monasterii fratres sub ejus regimine degentes, ea conditione cuidam Sancti Martini servo, nomine Fulcherio, libertatem dedisse, ut si clericus factus, quandoque, quod absit, conjugem duxerit, et ipse in pristinam redeat conditionem, et ejus jugalis cum omni qui de hoc abusivo processerit conjugio fructu, ad perpetuam teneatur astricta servitutem. Hanc autem libertatem fecerunt in primis quidem propter amorem Domini nostri Jesu Christi sanctaeque genitricis ejus, deinde vero propter deprecationem domni Agoberti Carnotensis episcopi, et domni Arnulfi precentoris, et domni Odonis canonici et archipresbiteri, qui eum Majus Monasterium adduxit libertate donandum, caeterorumque Beatae semper Virginis Mariae canonicorum.