Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 70

None
Datierung: 1032-1100

DE SERVO ADELELMO, QUEM DEDIT LANCELINUS DE VNIDOCINO SANCTO MARTINO

Notum fiat successoribus nostris quod Lancelinus de Vindocino, circa finem suum timore compunctus divino, dedit Sancto Martino quendom servum nomine Adelelmum, videlicet ut ubicunque sepultus esset, servus cum sua prole Sancto Martino serviret. Sed, sicut moris est, mente infideli, post mortem Lancelini, Hilgodus de quo Lancelinus servum tenuerat, eundem servum, eo quod kartam non haberet, suo voluit servitio mancipari. At servus hoc non ferens, dedit illi VII solidos denariorum, ut et Sanctum Martinum servire ei licuisset, et Hilgodus kartam de hoc facere precepisset, ut nec ipse, nec alii postea illum reclamare potuissent. Qui vero haec fieri viderunt, isti sunt: Hilgodus qui hanc kartam fieri precepit; Gualterius filius Hamelini; Fredericus; Ascelinus filius Radulfi; David; Girardus filius Lancelini; Guandelbertus; Herluinus; Gualterius Albanus; Mainardus; Balduinus; Rainaldus prior; Radulfus monachus; Vitalis presbiter; Gislebertus, Gualterius, Rainaldus de familia monachorum Sancti Martini Majoris Monasterii.