Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 64

None
Datierung: 1032-1064

DE BERNUINO SERVO EFFECTO.

Notum sit universis successoribus nostris quod quidam molendinarius, Bernoinus nomine, apud Montem Hidulfi commorans, cum uxore sua Ermingarde ac filiis Constantio, Richilde, Fredeburge, pro amore Dei, Sancto Martino Majoris Monasterii, in domni Alberti abbatis presentia, cum liber esset, tradidit in servum; ea videlicet ratione, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eis nascitura progenies, omnibus diebus vitae suae abbati Majoris Monasterii et fratribus ejusdem loci servili conditione serviat. Et ut haec traditio certior et evidentior appareret, pro recognitione servi IIIIor denarios super caput proprium ponens, semetipsum omnipotenti Deo taliter obtulit. Nomina vero testium qui haec videntes affuerunt, subter inserta sunt. Landricus famulus. Ulgerius famulus Sancti Laurentii. Alcherius carpentarius. Martinus famulus. Giraldus famulus. Joseph faber. Fulco monachus. Berengerius monachus.