Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 63

None
Datierung: 1007-1010

DE DURANDO VEL GUARINO ET UXORE EJUS SERVIS EFFECTIS SANCTI MARTINI.

Notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus tam presentibus quam futuris quod Durandus vel Guarinus, uxorque ejus Letuisa a suis secularibus dominis quibus sub colonili vel servili conditione erant obnoxii, se suumque fructum suis gazis redemerint, et Sancto Martino monachisque Majoris Monasterii mancipaverint; ea scilicet lege, ut nullus praelatorum vel subjectorum ejusdem loci, illos vel fructum eorum audeat ulterius a Sancti Martini abalienare mancipatione, nec alicujus secularis personae sive ecclesiasticae servituti, nisi sibi et Sancto Martino concedere, nec in illos sibi servientes ullam preter quam decet servitutem exerceant, sed ut aequum est provideant. Quod si quis infringere voluerit, et non ab incepta voluntate cessaverit, hoc scripto victus rubeat, et se mendacem publica censura cognoscat. Simili autem lege teneantur Erbaldus et Euvrardus consanguinei ejus partibus Sancti Martini, ut nullus eos donare ulli homini possit. S. domni abbatis Sicbardi. S. Guarini. S. Johannis. S. Hervisi. S. Alcherii. S. Fulcradi. S. Ainrici. S. Rainardi. S. Alfredi. S. Durandi. S. Cadelonis. S. Stephani. S. Anastasii. S. David. S. Ainrici. S. Adae. S. Guicherii. S. Dodonis decani. S. Gualterii. S. Arnulfi. S. Mironis. S. Adalardi. S. Vitalis. S. Gertranni. S. Airardi. S. Gozbaldi. S. Ingelberti. S. Fredaldi. S. Hildemari. S. Lamberti. S. Letaldi. S. Ebrardi. S. Andraldi. S. Dodonis. S. Otberti. S. Madalberti. S. Fredeberti. S. Berengerii. S. Fulcradi.