Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 62

None
Datierung: 1032-1064

DE DUOBUS COLIBERTIS QUOS DEDIT GIRALLUS BATAILLA.

Noveritis successores nostri quoniam miles quidam Dolensis, Giraldus nomine, Batailla praenominatus, hoc Majus Monasterium expedit, animae suae remedium rogaturus. Qui patronum nostrum Martinum sanctissimum apud Deum intercessorem desiderans habere, nobis famulis suis duos proprios colibertos, quos in hac Turonica habebat patria, cum omni qui jam egressus est ex eis vel egredietur fructu, pro ejus contulit amore; quorum alter Constantius dicitur, alter vero Giraldus nuncupatur. Nati autem sunt ambo in pago Dolensi, in villa Funals, quae ab eodem castro duobus fere milibus disparatur, ubi quondam pater eorum Constantius habitasse fertur. Qui, sub hac conditione memorato Sancto a prefato milite condonantur, ut omni quo advixerunt tempore, cum tota sua progeniae, abbati hujus nostri Majoris Monasterii et nobis et posteris nostris debitum reddant obsequium, et nostrae subjaceant servituti. Testes autem hujus rei his nominibus sunt vocati: Ebrulfus cellararius, Otbertus major, Rainaldus coquus, Oggerius de elemosina, Landricus filius Otberti Chanterelli, Durandus forestarius, Gilbertus Leurellus, Joslenus forestarius, Herveus filius Beraldi de Villena, Letaldus filius Archembaldi Blesensis.