Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 61

None
Datierung: 1064-1084

DE UXORE ADELARDI QUAE FUIT ANCILLA GUALOII.

Adelardus servus Sancti Martini accepit in conjugio quandam mulierem ancillam cujusdam hominis nomine Gualoii, quam postea calumniatus est ei praedictus homo; de qua calumnia venimus ad concordiam cum illo, et dedit ei isdem Adelardus de suo XIIIIim solidos, et ita guerpivit Deo et Sancto Martino mulierem illam cum fructu suo. Receptus est quoque in orationibus nostris, et promisit quod faceret hoc concedere uxorem suam et filium suum, cum venerit ad aetatem. Hanc autem auctorizationem non tam pro re terrena dixit se fecisse, quam pro salute animae suae et parentum suorum. Testes: Gausbertus frater ipsius Adelardi, Odo cellararius, Giraldus coquus, Gausbertus coqus, Giraldus sartor.