Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 60

None
Datierung: 1000-1100

DE LEDALDO COLIBERTO DATO.

Sciatis hoc nostri successores quod Adiberga uxor Hervizi de Lazai, et Humbaldus filius ejus, dederint Sancto Martino, pro anima ejusdem Hervisi suarumque animarum salute, quendam colibertum Ledaldum nomine filium Raimbaldi carpentarii de Monte Alto, annuente Arraldo de Brostulio de quo Humbaldus iste eum tenuerat in faevum, nec non et Theofania uxore ejusdem Humbaldi, filiis suis Herviso et Leterio parem prebentibus assensum. Acceperunt autem ambo Adiberga videlicet et Humbaldus pro hoc a quodam monacho nostro Guarino, qui tunc Lavarzinensi cellae praeerat societatis nostrae beneficium, cui jamdictum colibertum manu tradentes, tali memorato Sancto ratione donaverunt, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eo nascitura progenies, omnibus diebus quibus vixerit, abbati hujus Majoris Monasterii et fratribus debitum reddat servitium, et eorum nullatenus effugiat dominium. Hujus rei testis est idem monachus noster, qui vice fratrum omnium eundem suscepit colibertum, et tradidit beneficium, et Rainaldus famulus ejus, atque hii homines ejusdem Humbaldi quorum nomina haec sunt: Martinus cellararius, Gualterius de Solduno.