Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 59

None
Datierung: 980-1032

DE HUILDUINO SERVO LIBERO EFFECTO.

Si quis nobilium, aliquem sibi servitute obnoxium, pro Dei amore suorum que peccaminum remissione, a jugo debitae servitutis absolverit, eumque libertate ditare studuerit, sciat se, procul dubio in ultimae retributionis tempore, magnum a Deo adepturum premium. Quapropter ego Teudo, cum uxore mea Mahelina et filio meo Hugone, cum aliis filiis et filia et sororibus meis, libero istum Hilduinum, pro anima patris mei Hugonis vel matris meae Haenbergis. Sit ergo liber a modo ac si ab ingenuis procreatus esset parentibus; eligat quemcunque tutorem voluerit, habeatque licentiam eundi sive inmorandi in quocunque mundi climate ei libuerit. Ut haec igitur pagina firmior in posterum haberetur, manu propria signo crucis inpresso firmavimus, eamque nostris fidelibus corroborandam obtulimus. Si quis autem alicujus calumniae in evo eam fuscare temptaverit, confusus nostra auctoritate abscedat, atque pro iniqua repeticione libram auri persolvat. S. Teudonis. S. Maheline. S. Hugonis. S. Ingelranni. S. Fulcherii. S. Rotberti. S. Hersendis. S. Rotrudis. S. Gerlendis. S. Rotberti fratris. S. Rotberti presbiteri. S. Hugonis Apuliae. S. Odonis. S. Stephani. S. Gauberti mancipii monachorum. S. Vitalis mancipii Fulcherii. S. Frederici monetarii. S. Berlandi presbiteri qui cartam scripsit.