Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 59

None
Datierung: 1195

MAJORI MONASTERIO PAGANUS SUA BONA ET SEMETIPSUM DONAT.

Noverint universi qui has litteras sunt audituri, quod nos, fratres capituli Majoris Monasterii et ego frater Gaufredus, Dei gratia eorum humilis minister, ad petitionem et preces dilecti amici nostri Gaufredi de Pereio et amicorum suorum, recepimus Paganum clericum nepotem ejus, in fratrem et condonatum nostrum et in beneficiorum ecclesie nostre participem. Quia vero, idem Paganus, se et cuncta que possesurus erat, nobis donavit, concessimus ei domum nostram de Fronciola cum pertinentiis suis, quoad vixerit possidendam, quam a debitis immunem servabit, et ejus possessiones omni posse augmentabit et in bono statu conservare studebit; ita tamen quod ei aliquid de nemore vendere vel dare, aut ex aliis possessionibus ad eamdem domum pertinentibus, aliquid subtrahere vel pignori obligare, seu alio modo alienare, minime licebit. Priori vero de Beriaco, singulis annis, in festivitate hyemali beati Martini, centum solidos Andegavensium, pro eadem domo pensionis nomine persolvet, et in estivali quinquaginta. Dum vero abbatem et magistrum priorem, atque nostros transeuntes monacos suscipiet, eis necessaria provisurus. Si vero, contra hoc pactum aliquid attemptare presumpserit, et ammonitus emendare noluerit, domum predictam, cum pertinentiis suis, nobis libere saisire licebit, quousque ad presentem formam pactionis redeat de transgressione satisfacturus. Presentis scripti tenorem, seu conventionem, in presentia totius capituli, se bona fide servaturum, tactis sacrosanctis evangeliis firmavit; id ipsum Gaufredus de Pereio, Radulfus Aculeus et fratres ejusdem Pagani fideliter tenendum juraverunt et fidejussores extiterunt. Cum vero finem vite sue adesse presenserit, seu in vita, si petierit, habitum religionis nostre suscipiet, et domum predictam, cum omnibus per tinentiis suis et augmentationibus, et quicquid in ipso articulo possederit, sine fraude et diminutione aliqua, nobis fideliter resignabit, in manu prioris de Beriaco, vel alicujus ex nostris fratribus, qui presens adfuerit. Ut autem pactum penes nos et ipsum ritum habeatur, sub cirographo presentem cartam fecimus describi, et sigillo capituli munitam portem nobis retinuimus, partem ei tradidimus reservandam. Actum est hoc sollempniter, apud Majus Monasterium, presente capitulo, anno incarnati Verbi MoCoXCoVo, Philippo in Francia regnante, Richardo in Anglia regibus, in sede Turonum Bartholomeo.