Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 58

None
Datierung: 1186

CARTA LIBERTATIS AMELINAE SERVAE.

Nos fratres capituli Majoris Monasterii, et ego Herveus ejusdem ecclesie humilis minister, notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod cum Amelina, quondam uxor Corriani, nobis jugo servitutis teneretur obnoxia, et copulatione matrimonii ejusdem Corriani, nos intuitu pietatis et ad preces karissimi nostri Henrici Aurelianensis electi et dilecti consanguinei nostri Buchardi, cancellarii Carnotensis ecclesie, eam a jugo servitutis manu misimus liberamque et ingenuam esse concessimus. Ipsa vero quidquid, jure dotalicii, a predicto Corriano possidebat nobis resignavit. Actum in presentia nostra, presentibus de personis ecclesie nostre: Willelmo magistro priore; Willelmo hospitalario; Anselmo panetario; Willelmo priore Boni Nuncii. Ex parte mulieris: Buchardo cancellario; Johanne de Merevilla.