Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 58

None
Datierung: 1000-1100

DE HELDIARDE DE LORATORIO LIBERA FACTA.

Quisquis suorum nexum delictorum remitti optat, bonum est ut subditorum sibi vincula servitutis dissolvat. Quapropter, in Dei nomine, hanc kartulam de Hildearda Arraldis filiam conscribimus, quam quidam homo Sancti Martini Majoris Monasterii, nomine Achardus, nupcialiter accepit. Super hanc Hildeardam Archembaudus Bodinus et suus dominus domnus Hugo calumniam intulerunt, eo quod servum Sancti Martini capiebat. De hoc tamen calumnia habuerunt inter ambos XXXta solidos, et mulier domni Hugoni XIIim denarios habuit, filiusque ejus Guillelmus Vque denarios. Deinde hanc mulierem supranominatam, Deo omnipotenti simulque monachorum Sancti Martini esse liberam omnino annuerunt ejusque sobolem procreatam vel procreandam. Hanc libertatem Archembaudus et domnus Hugo et uxor sua Petronilla, et suus filius Guillelmus, uxorque Archembaudi Bodini, filii filiaeque ejus, ex ore suo affirmaverunt, ita ut nec sibi nec ulli ex eorum successibus nullum debitum servitutis persolvat. Ad hanc affirmationem affuere: Tetbaudus monachus et Adelelmus monachus de Lozorio, Enardus de Mali Cornu, Radulfus viator, Gislebertus, Tebertus pedigator, Bernardus de Bainolis, Tetbaudus de Chinon, Goscelmus et frater ejus Rainaldus, Aimericus, Harduinus, Christianus, Gausfridus de Lacella, Mainardus major, Rainaldus Besillus, Gausbertus carnifex, Bertrannus, Rainaldus Polinus.