Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 57

None
Datierung: 1184

CARTA LIBERTATIS SERVORUM QUORUMDAM.

Nos fratres capituli Majoris Monasterii et ego Herveus, Dei gratia ejusdem ecclesie humilis minister, omnibus qui litteras istas viderint vel audierint, salutem in salutis auctore. Universitati vestre notum facimus quod nos, pari assensu, Hildeardim majorissam, et Matheum Girardum, et Ingelricum filios ejus, et eos qui de ipsis nascituri sunt, a servitute illa qua servi beati Martini Majoris Monasterii dicebantur et erant, absolvimus, retento in omnibus jure nostro et obsequio, ut non minus obnoxii nobis sint et successoribus nostris, occasione hujus libertatis, in omnibus redditibus et obsequiis et consuetudinibus, quas antea nobis et priori nostro de Chamartio persolvebant, sed jura ecclesie nostro illesa servare ac defendere, sicut prius ita et nunc et usque in seculum ipsi et filii eorum et filii filiorum, jure perpetuo tenebuntur; quod et se sicut diximus servaturos, prestito corporaliter juramento, promiserunt. Nos vero, in testimonium hujus libertatis a nobis eis concesse, litteras sigilli nostri munimine roboratas ad posterorum memoriam eis indulsimus.

Actum Majus Monasterium, in capitulo nostro, anno Verbi incarnati MoCoLXXXoIIIIo.

Testibus hiis: Bernardo magistro priore, Gervasio bajulo, Haimone priore claustri et pluribus aliis.