Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 57

None
Datierung: 1032-1064

DE DURANDO SERVO.

Notum sit universis successoribus nostris quod Durandus molendinarius de Vindocino, libero genere ortus, cum nichil carius haberet quod omnipotenti Deo potuisset offerre, semetipsum pro ejus amore Sancto Martino Majoris Monasterii, in domni Alberti abbatis presentia, tradidit in servum; ea videlicet ratione, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eo nascitura progenies, omnibus diebus vitae suae, abbati Majoris Monasterii et fratribus ejusdem loci servili conditione serviat. Et ut haec traditio certior et evidentior appareret, pro recognitione servi IIIIor denarios super caput proprium ponens, semetipsum taliter obtulit. Rerum vero suarum hoc etiam modo donationem fecit, ut in vita sua tantum possideat, et post suum obitum omnia quae habuerit Sancto Martino dimittat. Hujus rei testes sunt hii: Gauslinus forestarius, Gualterius Esgarez, Arnulfus frater Juneti, Isembardus filius Hervei, Fulco prior, Isembertus monachus.