Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 56

None
Datierung: 1178-1199

AB HENRICO REGE ANGLORUM, DONATIO LOCI DE POMERIO ACRI BONIS HOMINIBUS DE GRANDI MONTE.

Henricus Dei gratia rex Angliae, dux Normanniae et Aquitaniae, comes Andegaviae, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, justiciariis et aliis prepositis et omnibus ballivis et fidelibus suis, salutem. Sciatis me, pro Dei amore et pro salute animae meae et animarum antecessorum et successorum meorum, dedisse et concessisse in perpetuam et piam elemosinam, et presenti carta confirmasse Deo, priori et bonis hominibus de Grandimonte locum de Pomerio Acri et totum nemus liberum et quietum ad utendum pro voluntate sua, sicut distinguit via vetuta, quae incipit a via Turonensi et venit in viam episcopalem, et fossata claudunt deversus Chinonem, et per totam forestam aliam, et universas forestas meas omnia necessaria ad edificationem et usus ejusdem domus et aliarum domorum ejusdem ordinis; terra mea dedi et concessi, et presenti carta confirmavi, duos solidos singulis diebus percipiendos, in perpetuum apud Chinonem de firma mea, et unum hominem in castro Chinonis et alium in villa de Azaio, ad serviendum domnis et fratribus de Pomerio Acri, liberos et quietos, in terra et aqua, ab omni servicio et tallia et exercitu et omni consuetudine et exactione et rebus aliis quae ad me spectant. Sciatis etiam me singulis domibus Grandi Montis ordinis dedisse et concessisse duos homines, in singulis civitatibus, et unum in castris, juxta quae domus sunt positae, predicto modo liberos et quietos ab omni servicio et tallia et exercitu et omni consuetudine et exactione. Quare volo et firmiter precipio quod predicti boni homines omnes predictas elemosinas meas habeant bene, libere, pacifico possidendas, integre et honorifice, sicut eas illis dedi et presenti carta confirmavi, T. Bartholomeo Turonensi archiepiscopo. Rad. episcopo Andegavensi. Apud Chinonem.