Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 55

None
Datierung: 1163

INTER HUBERTUM DE CAMPANIA ET EMERICUM ABBATEM BURGULIENSEM, DE COLIBBETIS QUIBUSDAM CONVENTIO.

Quoniam quae ab hominibus geruntur oblivione, aut negligentia, sito a memoria dilabuntur, placuit antiquitati ut quae a memoria recesserunt, memoriali scripto mandarentur; nos igitur sequaces litterarum apicibus commendare decrevimus, quod altercatio non minima erat inter Emericum, abbatem Burguliensem et Hubertum de Campania, de quibusdam hominibus, Pipino scilicet et fratribus ejus. Dicebat enim predictus Hubertus eumdem Pipinum et fratres ejus colibertos suos esse, et eos sub servitutis jugo a proavis suis jure hereditario possedisse; contra abbas et monachi asserebant predictos quidem viros ejusdem Huberti colibertos esse ex matre, monachorum vero ex patre, terram quam a monachis habebant, monachis consuetudinariam esse affirmantes, et scripta sua et munimenta firmissima protendentes. Huic mutuae contentioni sapientes viri, qui ab utraque parte advocati advenerant, finem ponere cupientes, utriusque partis assensu, predictos fratres partiri decreverunt, ita ut, Pipinus primogenitus cum matre sua in dominium Huberti succederet, et terram quae monachis consuetudinaria erat relinqueret, alii vero duo, Herbertus scilicet et Vivianus frater ejus, sub dominio monachorum essent, et terram quam Pipinus et mater ejus relinquerent, debitum servicium reddendo possiderent. Ut autem conventio ista firmiter haberetur, Garnerius prior Niolii, Stephanus prior Sancti Leodegarii, jussu abbatis sui, predicto Huberto C solidos dederunt; uxori vero ejus, ut assensum preberet, XX solidos et duobus filiis ejus X solidos.

Hoc autem totum factum est apud Lausdunum, in domo Blandini, anno ab incarnatione Domini MCLXIIIo, Henrico rege Anglorum comite Andegavorum et duce Aquitanorum, in presentia multorum testium quorum nomina subscribuntur. Hujus rei testes sunt: Garnerius prior Niolii, Stephanus prior Sancti Leodegarii, Vivianus presbyter, Aymericus Bernoini, Thomas Potet, Aymericus de Volort, Stephanus de Tarnai, Savaris Dainchay, Hubertus de Campania, Petrus Aufredi, Hugo Rigaut, Gaudins de Beignos, Petrus de Bornem, Johannes Odard, Gaufredus Botaraus, Borellus Blandins, Gausfredus et Simon filii eorum, Aimericus li Marehant, .... de Maiseme, Brunus Goberti, Gaufredus Tardivi, W. Gillemers, Hued Galerne, Maurins li Bouers, Vivianus Rantoni, ... ricus presbyter, Fulco famulus Huberti.