Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 54

None
Datierung: 1142

CUM BERTRANNO DE ALODO QUODAM CONCORDIA.

Existentium presentie et futurorum posteritati, ego Theobaldus Blesensis comes, notum fieri volo, quod Matildis, uxor Reirici, dedit Deo et beatae Mariae de Rameruco et monachis ibidem Deo servientibus totum alodum suum in terris, servis et ancillis. Quo comperto, Bertrannus frater ejus, scilicet filius Bertranni Sine Terra, auferens ipsum alodium, diu monachis injuriam fecit. Divino tandem munere tactus, errorem suum cognoscens, cum illis pacificavit; et quoniam ipsum alodium in multis locis dispersum erat, monachis rogantibus, in uno loco videlicet apud Liciam, novem quarteria terre de ipso allodio ipsis concessit. Seilendem etiam uxorem Johannis de Licia cum filiis et filiabus suis, et advocationem quam habebat in predicto Johanne, id est II denarios, apud etiam Vitriacum, Herveium et uxorem illius. Pro quorum concessione VI libras Cathalaune monete ab ipsis monachis accepit, affirmans fide sua se hec omnia libere et absque ulla calumpnia servaturum et a cunctis hominibus pro posse suo deffensurum. Ne autem eidem Bertranno seu heredibus suis huic elemosine deinceps contraire liceret, ego Theobaldus comes, sicut Bertrannus eam ante presentiam meam concesserat, laudavi et concessi, et in manu mea quod ipsa irrefragabiliter teneretur suscepi, et ob hoc hanc cartulam sigilli mei auctoritate confirmari precepi.

Audientibus istis testibus: Guillelmo abbate Sancti Martini Trecensis, Johanne tunc priore de Rameruco, Lamberto et Rainerio monachis, Teobaldo furnerio, Oliverio de Droennaio et Achardo fratre ejus, Hugone preposito Rosnaii, Gauterio de Bernon, Milone de Maceriis; Gauterio Abram, Alberto famulis. Radulphus capellanus meus hanc sigillavit.

Actum est hoc Rosnaium, anno ab incarnatione Domini MCLXIIo.