Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 54

None
Datierung: 980-1032

CARTAE DURANDI.

Auctoritas ecclesiastica patenter admonet, quia seculi hujus finem in proximo expectamus, expedit ut unusquisque et de propria familia et de substantia agat, quomodo post obitum mereatur veniam peccatorum. Igitur ego in Dei nomine Fulco, fratresque mei Gaufredus scilicet, Guandelbertus atque Richerius, ob amorem Dei et remedio animarum nostrarum vel parentum nostrorum, hunc hominem nomine Durandum vel Guarinum, cum fructu suo dedimus Sancto Martino loco Majoris Monasterii atque monachorum ipsius loci. Idcirco, ut ab hodierna die aut deinceps, nec nobis neque successoribus nostris ullum debeat noxiae conditionis servitium, sed suum obsequium praedicto loco diebus vitae suae cum suo fructu reddat. Hanc ergo donationem, ut superius dixi, pro amore Dei, et partim accepto praecio, manu propria firmo; et ut omni tempore stabilis et firma permaneat, manibus nostrorum fidelium subter firmavimus et corrobari jubemus. Si quis autem hanc donationem calumniare praesumpserit, vel abstrahere voluerit, iram omnipotentis Dei incurrat, et auri libras centum componat. S. Fulconis vicecomitis. S. Gaufredi. S. Guandelberti. S. Richerii. Rainardus. Anselmus. Josbertus. Alricus. Lisiardus. Berardus. Gaufredus. Guinandus.