Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 55

None
Datierung: 1032-1064

DE GUALDRICO COLIBERTO.

Cognitioni vestrae notum fieri volumus, nostri successores, quod miles quidam, Hubertus nomine, Avesgodi de Vindocino filius, Gualdricum molendinarium et Richildem uxorem ejus cum tribus filiabus eorum, Adelade, Dominica et Alburge, Sancto Martino pro anima sua, annuentibus fratribus suis Hamelino et Avesgodo, hac ratione donaverit, ut non solum ipsi, verum etiam omnis ex eis nascitura progenies, omni quo advixerint tempore, abbati hujus Majoris Monasterii et nobis et qui post nos futuri sunt fratribus, quasi propriis dominis quibus in colibertos sunt traditi, serviant et nostra subjaceant servituti. Unde ne id totum gratis fecisse videretur, ei XXti solidi per Ernaldum monachum, Fontis Merlanni tunc prepositum, vice nostri donantur. Testes autem prescriptae rei, sunt hii: Aufredus frater ejusdem coliberti, Dodo piscator de Chinziaco, Guarnerius frater ejus, Ebrulfus cellararius, Gauslinus forestarius, Boselinus pistor, Johannes conversus, Frodo famulus, Fulco prior, Ernaldus monacus, Guanilo monachus, Isembertus monachus conversus.