Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 53

None
Datierung: 1032-1064

DE HERMANDO SERVO FONTANETI.

Notum volumus fieri omni venturae generationi, concordiam quae facta est inter Gelduinum cognomento Escherpellum, et monachos Sancti Martini Majoris Monasterii, de partitione quorundam servorum in Fontineto habitantium. Devenerant autem in partem Sancti Martini tres isti fratres: Guarinus, Godevertus, Guinebertus; Hermandus vero et ipse frater eorum, facta partitione, Sancto scilicet Martino et Gelduino suam partem aequaliter habente, in communi remansit; sed eum Gelduinus Sancto Martino proprium concessit, et filius ejus Mauritius tunc quidem libenter annuit. Postea vero patre jam mortuo illum reclamavit, mentiens se non auctorizavisse deditionem quae facta est a suo patre; ob quam rem, constituto placito factaque audientia, insurrexit Godevertus frater Hermandi ipsius, qui se testem faceret, quod Mauritius cum Sancto Martino patre dante annuisset. Cumque ille resisteret, Godevertus ad legem faciendam se preparavit judicium portaturus, quod Mauricius patris sui donationem annuisset. Et cum utrimque magna fieret concertatio, decreverunt monachi Sancti Martini pretio finem dare litigio, dederuntque X solidos ipsi Mauritio, ut vel tunc auctoramento publico et assensu firmaret in dubio quod fuerat factum a patre suo. Accepit igitur pretium et fecit auctoramentum Hubelina quoque uxor ejus; et Guinebertus Chochinus, cui fuerat a Mauritio deditus ipse Hermandus, Johannes quoque de Cainone de cujus faevo erat, gratantissime annuerunt. Sed ne iterum per quemlibet eorum repullularet calumnia, scripturae res est mandata, et manibus ipsorum scriptura firmata, et testibus subscriptis corroborata. Lescelinus de Ambaziaco. Ulgerius frater ejus. Gaufredus Malus Finis. Herbertus prepositus. Hervisus Campaniola. Nivelo. Rainaldus. Burchardus frater Mauritii. Girardus homo Mauritii. De nostris: Guarinus clericus, Godevertus, Notbertus, Guinebertus.