Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 49

None
Datierung: 1108-1125

DE HAIILDE COLIBERTA, LIBERA EFFECTA.

Quiconque servicium jure sibi debitum pro Christi amore lauxat in presenti, gratiam qua nos redemit in futuro, pro servicio relauxo, eternam beatitudinem ab ipso Domino dicente consequetur, dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis. Quapropter, ego Hugo, filius Roberti, hanc colibertam meam Haiildem, pro Dei amore, et pro anima patris mei Roberti, Mascia matre mea et Gaufrido fratre meo, nec non etiam Odone de Frate Vallo, cujus hec supradicta coliberta dimidia erat, et Agatha uxore sua, et filiis suis Salomone et Ugone concedentibus, liberam facimus. Ita ut deinceps bene ingenua possit existere, tamquam ab ingenuis parentibus esset procreata, et nulli debeat aliquod servicium nec servitutis obsequium, nisi soli Deo cui omnia subjecta sunt. Si vero aliquis de parentibus meis vel nostris vel de heredibus nostris, seu aliqua intromissa persona, hujus elemosine libertatem frangere voluerit, ex divina auctoritate omniumque sanctorum excommunicetur, et sua repetitio nichil valeat, et centum libras auri persolvat, et cum proprii corporis duello hominem in ejus nomine adquirat. Haec libertas fuit facta ad Montem Aureum ex parte Hugonis; ad Levarzinum ex parte Odonis. Leudovico rege Francorum imperante, Ildeberto sancte Dei Cenomannensis aecclesiae pontificatum agente, Petro Montoriensium domino existente. Hujus libertatis sunt testes: Johannes presbiter, Mascelinus de Troo, Herveius de Marches, Guillelmus de Rupibus, Joduinus nepos defundi Roberti, Teobaldus Corcons, Teodericus et uxor ejus Hermengardis, Paganus pretor, Gaufridus filius Raginaudi Pexxi, Leburgis mater ejus, Hengerbertus de Carleo, Corbinus venator, Puella filia Hernaudi Quochini, Garnerius, Paganus de Pinellis; de Lavarzino: Gaufridus piscator, Simon filius Guiberti, Fubertus Bocta. S. crus Odonis. S. crus Agathes. S. crus Hugonis filii Odonis. S. crus Hugonis filii Roberti. S. crus Mascie. S. crus Gaufridi. S. crus Petri de Monte Aureo. S. crus Philippi fili sui. S. Salomonis. S. Johannis fratris Pagani de Fracta Valle, qui Paganus concedit libere omnia esse data, voce absoluta. S. crus Ade uxor Petri de Monte Aureo, Hoc signum Hugonis filii Pagani Fracte.