Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 48

None
Datierung: 1107

DE HILDIARDE ANCILLA QUAM DEDIT NOBIS AGNES DE MONTINIACO.

Ex antiqua discretorum patrum traditione in consuetudinem retinemus, ut ea que ecclesiis conferuntur, etiam siparva vel pauca sint, scripto diligentissime commendemus, ut si forte opus sit, ut fit, contra injustos calumniatores cum testibus litteras proferamus. Unde nos fratres Majoris Monasterii, et nobis et successoribus nostris providentes, cartule huic tradidimus quod Agnes, Montiniaci castri domina, dedit Deo et beato Martino et nobis, per manum domni Gausberti Ludovici, tunc temporis panetarii et monachi nostri, pro anima sua et parentum suorum, quandam suam ancillam, filiam Rainaldi de Montiniaco, Hildiardem nomino, uxorem Balduini de Rosdone. Cui tamen Agneti scilicet dedit prefatus Gausbertus monachus noster, hujus rei gratia, XVcim solidos Dunensis monete. Huic rei faciende fuit, cum domno Gausberto, domnus Radulphus monachus noster, de Cantumerulo dictus, et Rotbertus capellanus de Montiniaco, Ingelricus major de Camartio, Petrus Tedulfus famulus domni Gausberti, Balduinus ille qui erat maritus prenominate mulieris, Rainaldus pater ejusdem mulieris. Ex parte vero donne Agnetis: Gislardus de Cantosmo, Francisus de Montiniaco, Fulcaldus filius Segardi, Rainaldus filius Gaufredi majoris, Nevolo homo Gaufredi Normanni, Bovo de Lanerio. Hi omnes viderunt haec et audierunt, et cum eis plures alii.

Actum dominice incarnationis MCVIIo, id est, ordinationis domni abbatis Willelmi anno secundo.