None
Datierung: 1104-1124
Cognitum fiat presentibus atque futuris quod Laurentius, Bella Caro cognomino, se beati Martini Majoris Monasterii et monachorum ejus servum recognoscens, in eorum cellario, tradidit se domno abbati Willelmo, reddens ei, pro ipsius rei recognitione, quatuor denarios quos super caput suum, ex more posuit, de quibus domnus abbas unum ei tribuit. Quod viderunt et audierunt, de monachis: ipse domnus abbas W. Rivallonius, Adelardus subcamerarius; Rainaldus de Castro Gunterii, qui hoc scripsit; de famulis: Lisiardus Bona Mater, qui unum ex denariis habuit; Gosbertus Gazel, qui etiam alium denarium habuit; Guido de Monaia qui quartum nummum habuit; Radulfus miles, Sancelinus et Arnulfus cellerarii; Gosfredus Grignon et alii plures, tam de monachis quam de famulis.