Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 48

None
Datierung: 1032-1061

DE ARCHEMBERTO ET HUBALDO COLIBERTIS.

Noveritis nostri successores, Vivianum Brochardum de castro quod dicitur Insula, collibertos duos Archembertum et Hubaldum fratrem ejus, cum filiis suis Constantino et Alberto, Sancto Martino pro anima sua dedisse; quorum, Constantinus Archemberti bastardus filius fuit, et Albertus Hubaldi. Qui coliberti, Frotmundi et Hildeburgis de Albariis, quae est villa prope Noiastrum, filii fuisse feruntur. Fecit autem hoc Vivianus assensu et voluntate Aremburgis uxoris suae ac filiorum suorum Giraldi, Hugonis atque Mathiae, nec non et filiarum suarum Osannae et Placentiae. Burchardus quoque filius Ernaldi de Brisaico et Rainelmus filius ejus, de quibus eos tenuerat in faevum, id ipsum gratis pro animabus suis autorizaverunt. Ipse vero Vivianus, preter orationum communium suffragia, XXXta pro hoc Pictavenses solidos petiit, quos etiam per eosdem colibertos recepit; et tam eos, quam omnem eorum natam vel nascituram progeniem, Sancto Martino auctoritate sicut dictum est suorum annuens, servitio hujus Majoris Monasterii, dono ex eis quodam cum ligno facto, perpetuo deputavit. Testes hujus rei sunt hii: Ebrulfus cellararius, Gauslinus forestarius, Gualterius pistor, Constantius Cainnonus, Constantius Incide Ferrum, Arembertus vicarius de Rupibus, Rainaldus de Subtus Scala, Petrus vicarius de Rupibus, Andraldus coquus, Rotbertus sartor, Arnulfus frater Juneti, Ursus frater Hilgualdi, Fulco monachus prior, Herbertus monachus de Tavenno, Berengerius monachus.