Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 47

None
Datierung: 1032-1064

NOTITIA RAINALDI DODONIS, DE FROTMUNDO ET BERTA COLIBERTIS.

Notitiae omnium perveniat nostrorum successorum quod quidam Rainaldus Didonius nomine, veniens in capitulum Sancti Martini, simili dono quod alodum de Fossatico, post ejus videlicet obitum, Sancto Martino Majoris Monasterii donaverat, similiter hereditatem atque edificationes cujusdam sui colliberti, nomine Frotmundi, in eodem alodo consistentis, pro suae remedio animae, eidem Sancto tradidit. Similiter quoque donavit, familiaritate ac deprecatione domni Guanilonis nostri monachi, unam collibertam nomine Bertam. Hujus vero donationis factum ut firmius haberetur, donum super altare posuit. Nomina autem testium qui haec viderunt et audierunt, inferius denotantur. S. Rainaldi qui hanc cartulam firmavit. S. Hamelini majoris. S. Rainaldi majoris. S. Richardi majoris. S. Otberti cellararii. S. Guarini coci. S. alterius Guarini.