Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 49

None
Datierung: 1032-1064

DE RADULFO LIBERO SERVO EFFECTO.

Noverit posteritas quod domnus abbas Albertus et Majoris Monasterii fratres quendam servum Sancti Martini, nomine Radulfum, liberum fecerunt et clericaverunt; tali ratione et convenientia, ut nunquam se a Sancti Martini servitio ad alienos transiens auferat, sed sicut prius omni famulatu monachis ejus subiciatur. Quod si se substruxerit, revocetur ut fugitivus, et repetatur ut servus, ubicunque fuerit. Praeterea ut caste se agat, et pudiciciam tueatur; et si ad ordines ecclesiasticos promotus fuerit, nunquam ausu illicito mulieri societur, turpi cupidine illectus et nefaria temeritate, sicut nonnulli, deceptus, qui publicis fronte perdita nuptiis contra jus fasque, uxoribus sacrilegis immo scelestioribus adulteris copulantur. Sin vero clericus solum manens uxorem duxerit, fructus ejus, si scilicet infantes habuerit, cum omni eorum deinceps progenie, Sancti Martini sit, servituti qua pater eorum antequam clericus fieret astringebatur addictus. Horum omnium fidejussores dedit Gualterium, Geraldum, Alcherium.