Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 46

None
Datierung: 1104-1124

A JOHANNE MARESCALLO SERVITUTIS RECOGNITIO.

Notum vobis facimus, quod Johannes marescallus, quia se servum nostrum esse negaverat, quadam die, in capitulum nostrum satisfacturus nobis adveniens, se, coram omnibus, male egisse recognovit, et accedens, tradidit se domno abbati Willelmo, reddens quatuor denarios, ex more, de capite suo. Quod viderunt et audierunt, preter commune capitulum monachorum : Sancelinus cellararius; Guillelmus major de Ponte, qui de ipsis quatuor denariis unum habuit; Radulfus miles, domni abbatis coccus, qui etiam de denariis unum habuit; Gauterius Daniel, qui ex denariis similiter unum habuit; Arnulfus cellararius.