Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 46

None
Datierung: 1032-1064

DE RAINALDO SERVO EFFECTO.

Notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus quod famulus quidam, ex libero genere ortus, nomine Rainaldus, timore divino compunctus, cum nichil karius haberet quod omnipotenti Deo potuisset offerre, semetipsum pro ejus amore Sancto Martino, in domni Alberti abbatis presentia, tradidit in servum. Qui videlicet Rainaldus, ut ipsa sui traditio clarior appareret, cordis quoque signorum collum suum circumdedit, et pro recognitione super altare IIIIor de capite proprio denarios imposuit. Quod utique conditione tali gestum est, ut non ille tantummodo, verum etiam tota ex ipso nascitura progenies, omnibus diebus vitae suae abbati Majoris Monasterii et senioribus loci serviat juro servili. Haec autem ut firmior haberetur noticia, nominibus testium qui ad hoc audiendum producti fuerunt, subnotatur istorum. Gualo prior. Radulfus. Salomon. Radulfus. Genzo. Ainsbertus. Rotbertus servus Sancti Martini. Ansegisus cellararius. Archembaldus. Rainaldus. Bernardus. Frodelinus. Hildegarius. Rotbertus.