Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 45

None
Datierung: 1104-1124

DE GAUFREDO ET DE MATRE EJUS ORGUEN SERVIS EFFECTIS.

Notum sit universis successoribus nostris, quod Gaufredus, Roberti Marcheveelli filius, et mater ejus Orguen, venerunt in capitulum nostrum, et ut benignitas Dei, apud quem personae nullius acceptio, sed unius cujusque respicitur meritum, sibi propitiari dignaretur, semetipsos tradiderunt in servos Sancto Martino et monachis Majoris Monasterii; ea videlicet ratione, ut non solum ipsi, verum etiam omnis ex eis nascitura progenies, juro perpetuo abbati Majoris Monasterii atque fratribus ejusdem loci, conditione servili famularentur. Ut autem hec sui traditio certior et evidentior appareret, pro recognitione servorum, IIIIor quisque de capite proprio denarios, ante domnum Willelmum abbatem, ex more deposuerunt, simulque donationem de omnibus rebus suis post obitum suum, si sine herede legali morerentur, nobis fecerunt.

Hujus rei sunt isti testes: Sancelinus, Arnulfus cellararius. Paganus camerarius, Hilgodus Parvus.