Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 45

None
Datierung: 1032-1064

NOTICIA DE GUALTERIO SERVO.

Notum sit omnibus sanctas Dei ecclesiae fidelibus quod famulus quidam, ex libero genere ortus, Gualterius nomine, timore divino compunctus, cum nichil karius haberet quod omnipotenti Deo potuisset offerre, semetipsum pro ejus amore Sancto Martino, in domni Alberti abbatis presentia, tradidit in servum. Qui videlicet Gualterius, ut ipsa sui traditio clarior appareret, cordis quoque signorum collum suum circundedit, et pro recognitione super altare IIIIor de capite proprio denarios imposuit. Quod itaque conditione tali gestum est, ut non ille tantummodo, verum etiam tota ex ipso nascitura progenies, omnibus diebus vitas suas abbati Majoris Monasterii et senioribus loci serviat jure servili. Haec autem ut firmior haberetur noticia, nominibus testium qui ad hoc audiendum producti fuerunt, subnotatur istorum. Gausmarus clericus. Otbertus senior. Otbertus junior. Ansegisus cellararius. Herveus. Rainaldus pistor. Hildegarius. Frodelinus. Bernardus. Hilduinus. Giraldus.