Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 44

None
Datierung: 1102

NOTITIA DE MOLENDINO CHAPLETO ET DE DOMO MARCHASII ET ALIIS REBUS, QUAS DONAVIT STEPHANUS DOMINUS CASTRI MADUNI.

Notum sit universis, quod Stephanus de Maduno, karissimus noster, veniens per conductum fratris nostri, domni Christiani de Sancto Paladio prepositi, in capitulum nostrum, Majoris videlicet Monasterii fratrum, anno ab incarnatione Domini M CII, die sancto Penthecostes, petiit humiliter a domno abbate nostro Hilgodo et a nobis, societatem nostram et participationem totius benefacti nostri. Domnus autem abbas Hilgodus et nos, devotionem viri audientes, et antiquae amiciciae, tam patris ejus quam ipsius recolentes, petitioni ejus libenter annuimus, et tam ipsi, quam militi suo cuidam, Normanno nomino, et insuper cuidam ejus servo, Herberto nomine, quos secum adduxerat, societatem nostram et participationem totius benefacti nostri, per librum quondam, tradidimus. Quo ille devote suscepto, ut tanto dono remunerationem aliquantulam facere videretur, dedit ibidem Deo et beato Martino atque nobis ipsius loci monachis, facta donatione sollemni, prius in manu domni abbatis Hilgodi, et postea super dominicum altare nostri monasterii, memoratum Herbertum servum suum, qui inibi presens erat, cum universis filiis et filiabus suis quorum haec sunt nomina: Isenbardus, Constantius, Stephanus, Adelaudus, Haimo, Umberga, Auburgis, Testha, item Umberga, Doda; cum duabus frustis terreo, ab omni consuetudine liberis, quorum unum, dominus suus, Petrus pater hujus Stephani, alterum vero idem Stephanus ipsi Herberto dederat, liberum a consuetudine omni, Addidit etiam inibi eidem donationi et dedit nobis molendinum Chapletum, et domum Marchasii, cum omnibus ad eadem loca pertinentibus, et insuper, ad augmentationem eorum locorum, quantumcumque, et nos potuerimus, et hospites nostri potuerint, extirpare et exartire de silva qua eadem memorata loca videntur circumdari. Dedit igitur nobis, boscum supradictis locis contiguum, tam ad extirpandum et exartiendum, ut dictum est, quam et ad universas necessarias usus nostras et hospitum nostrorum, excepto solo pastinatico porcorum hospitum nostrorum; jam enim pridem nobis dederat nostrorum propriorum porcorum pastinaticum, et decimationem totius pastinatici sui, per omnes forestas suas. Cujus totius donationis testes sunt, ex parte ejus: memoratus miles ejus Normannus et prefatus Herbertus; ex parte vero nostra, isti: Arnulfus cellararius, Gausbertus Gazel, Lambertus Bodinus, Gausbertus Fergan, Gaulterius Biturigensis, Constantius, Burchardus, Guimundus.Sciendum sane quod tam superius descripta duo locella, quam universa exarticia quae, vel nos fecerimus ad augenda ea, vel homines et hospites nostri in prefata silva fecerint, nostra ex ipsius domni Stephani dono erunt, sic libera et soluta ab omni prorsus consuetudine, quam libera et soluta ipse loca eadem eatenus habuit.