Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 44

None
Datierung: 1023-1052

DE RAINERIO, LAMBERTO MULNERIO, ROTBERTO FILIO, SERVIS SANCTI MARTINI.

Rerum gestarum noticiam edax solet oblivio consumere, et temporibus futuris preteritorum obducere facta vel dicta; proinde, ne apud posteros priorum acta vel dicta depereant, et vetustate notio obsolescat, fugax rerum memoria litterarum est vinculis religanda, et quod tempore elabitur scripto retinendum. Notum sit igitur omnibus veri Dei cultoribus, quod Hubertus filius Avesgaudi de Vindocino, Rainerium servum Sancto Martino Majoris Monasterii concessit, et omnem ex eo procedentem fructum in perpetuum, Lambertum quoque mulnerium et infantes ejus de quibus medietatem clamabat, necnon et Rotbertum Ferlum cum stirpe sua. Hoc autem archiepiscopus Turonensis Arnulfus nomine, de cujus casamento erant ipsi servi, assensu suo corroboravit et auctoramento. Ipse quoque Hubertus XVeim hujus rei gratia solidos accepit, et fratres suos Guanilonem et Hamelinum et Avesgaldum auctorizare fecit. Testes auctorizationis tam Huberti doni, quam archiepiscopi auctoramenti subscripti sunt cartulae huic, ad ejus munimen aeternum. Lodonius. Rainaldus gener archiepiscopi. Herveus decanus. Gauscelmus. Bernardus clericus de Sancto Juliano. Archembaldus major de Monte Loit.