Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 40

None
Datierung: 1032-1064

DE GUALTERIO ET LEDEARDE UXORE EJUS SERVIS EFFECTIS.

Notum sit universis successoribus nostris quod famulus quidam de castello quod Ambazia dicitur, ex parentibus liberis ortus, nomine Walterius, et uxor ejus nomine Ledeardis, amore divino compuncti, ut sibi benignitas Dei, apud quem personae nullius acceptio, sed uniuscujusque respicitur meritum, propiciari dignaretur, semetipsos pro amore illius tradiderunt in servos Sancto Martino Majoris Monasterii; ea videlicet ratione, ut non solum ipsi, verum etiam omnis ex eis nascitura progenies, jure perpetuo abbati Majoris Monasterii atque fratribus ejusdem loci conditione servili famularentur. Ut autem haec sui traditio certior et evidentior appareret, pro recognitione servorum IIIIor quisque de capite proprio denarios super altare Sancti Martini ponentes, semetipsos omnipotenti Domino obtulerunt; partis quoque omnis substantiae suae, nullo paenitus excepto, unusquisque post obitum suum donationem fecerunt. Quorum voluntatem et devotionem, quamvis domnus abbas pluris esse remunerationem Dei non ignoraret, aliquantulum in presenti remunerari debere adjudicavit, et eis IIos arpenos prati apud Ussellum tribuit, plura promittens si in eadem voluntate permanerent. Nomina vero testium qui traditionem hanc videntes et audientes affuerunt, subter inserta sunt. Ebrulfus cellararius. Bernardus mariscalcus. Gauslinus foristarius. Rainaldus pistor. Durandus Risellus. Rainaldus frater Guarnerii. Bernardus Burellus.