Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 39

None
Datierung: 1032-1064

DE GUINEFREDO PORCARIO ET TETLENDE UXORE EJUS.

Notum sit universis successoribus nostris quod Winefredus porcarius et Tetlendis uxor ejus, ex libero genere orti, divino compuncti timore, cum nichil carius haberunt quod omnipotenti Deo potuissent offerre, semetipsos pro ejus amore Sancto Martino Majoris Monasterii, in domni Alberti abbatis praesentia, tradiderunt in servos; ea videlicet ratione, ut non solum ipsi, verum etiam omnis ex eis nascitura progenies, omnibus diebus vitae suae, abbati Majoris Monasterii et fratribus ejusdem loci servili conditione serviant. Et ut haec eorum traditio certior et evidentior appareret, unusquisque pro recognitione servi IIIIor denarios super caput proprium ponens, semetipsos omnipotenti Deo taliter optulerunt. Nomina vero testium qui traditionem hanc videntes et audientes affuerunt, subter inserta sunt. Richardus major. Ansegisus major. Ebrulfus cellararius. Arnulfus sartor. Gualterius pistor. Rotbertus sartor.