Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 41

None
Datierung: 1032-1064

DE HILGODO SERVO.

Notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus quod famulus quidam, ex libero genere ortus, Hilgodus nomino, timore divino compunctus, cum nichil carius haberet quod omnipotenti Deo potuisset offerre, semetipsum pro ejus amore Sancto Martino, in domni Alberti abbatis presentia, tradidit in servam. Qui videlicet Hilgodus, ut ipsa sui traditio clarior appareret, cordis quoque signorum collum suum circundedit, et pro recognitione, super altare IIIIor de capite proprio denarios imposuit. Quod itaque conditione tali gestum est, ut non ille tantummodo, verum etiam tota ex ipso nascitura progenies, omnibus diebus vitae suae abbati Majoris Monasterii et senioribus loci serviat jure servili. Haec autem ut firmior haberetur noticia, nominibus testium qui ad hoc audiendum producti fuerunt, subnotatur istorum. Gausmarus clericus. Otbertus senior. Otbertus junior. Ansegisus cellararius. Herveus. Rainaldus pistor. Arnulfus sartor. Hildegarius. Frodelinus. Bernardus. Hilduinus.