Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 38

None
Datierung: 1032-1064

NOTITIA FULBERTI SERVI EFFECTI.

Notum sit universis successoribus nostris quod famulus quidam, ex parentibus liberis ortus, nomine Fulbertus, amore divino compunctus, ut sibi benignitas Dei, apud quem personas nullius acceptio, sed uniuscujusque respicitur meritum, propiciari dignaretur, semetipsum pro illius amore tradidit in servum Sancto Martino Majoris Monasterii; ea videlicet ratione, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eo nascitura progenies, jure perpetuo abbati Majoris Monasterii atque fratribus ejusdem loci conditione servili famuletur. Ut autem haec sui traditio certior et evidentior appareret, ipse signorum etiam cordas collo suo circumferens, et pro recognitione servi IIIIor de capite proprio denarios super altare Sancti Martini ponens, semetipsum omnipotenti Domino taliter vel sic optulit. Nomina vero testium ipsorum qui traditionem istam videntes et audientes affuerunt, ordine certo subter inserere curavimus. Rotbertus major. Rainaldus major. Otbertus cellararius. Otbertus camerarius. Hildebertus coquus. Gaufredus coquus.