Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 37

None
Datierung: 1032-1064

NOTITIA GUALFREDI SERVI EFFECTI.

Notum sit universis successoribus nostris quod famulus quidam, ex parentibus liberis ortus, nomine Gaufredus de Bines, amore divino compunctus, ut sibi benignitas Dei apud quem personae nullius acceptio, sed uniuscujusque respicitur meritum, propiciari dignaretur, semetipsum pro illius amore tradidit in servum Sancto Martino Majoris Monasterii; ea videlicet ratione, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eo nascitura progenies, jure perpetuo abbati Majoris Monasterii atque fratribus ejusdem loci conditione servili famuletur. Ut autem haec sui traditio certior et evidentior appareret, ipse signorum etiam cordas collo suo circumferens, et pro recognitione servi IIIIor de capite proprio denarios super altare Sancti Martini ponens, semetipsum omnipotenti Domino sic optulit. Nomina vero testium qui traditionem hanc videntes et audientes affuerunt, subter inserta sunt. Richardus major. Rotbertus major. Rainaldus major. Otbertus cellararius. Otbertus camerarius. Boselinus pistor. Guarinus clericus. Gausmarus clericus. Hildebertus coquus. Guarinus coquus. Hilduinus.