Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 37

None
Datierung: 1087 11 07

DE LAMBERTO COLIBERTO, LIBERO EFFECTO.

Dominus ac redemptor noster, nostre mortalitatis carne indutus, conversans et colloquens cum suis discipulis, inter cetera sancte institutionis documenta ad meliora nos tendere et momentanea atque caduca respuere optans, ait: Quid prodest homini si universum mundum lucretur anime vero sue detrimentum patiatur. Itemque apostolus precipit dicens: Operemur bonum ad omnes dum tempus habemus. Jherosolimitis quoque per Hieremiam prophetam, dum a Nabuchodonosor obsiderentur, inter cetera libertas predicatur, quatenus unusquisque dimitteret servum vel ancillam suam, qui ei jure servitutis debebatur et ob hoc liberandos eos de manu hostium asserit. Hec ergo atque alia quam plurima sancte scripture testimonia, ego Tetbaudus, cognomento Paganus de Villa Nova, audiens et si non ut decet, parumper tamen ut libet, timescens, nec omnia mea huic transitorie vite reputans, ne presentialiter de mea successorumque meorum hereditate et quod de nullo mortali homine nisi de ipsis teneo, ut ab hostibus invisibilibus eruamur viteque heterne participes efficiamur, aliquid reservare studeo. Igitur munus inde transitorium respuens laudemque humanam evitans, solummodo ut presencie futurorum quociens expedierit in promtu hoc habeatur, notum facio omnibus successoribus meis, tam presentibus quam futuris, ne quemdam meum colubertum, Lambertum nomine, tam pro patris et matris mee fratrumque meorum redemptione, quam pro mea uxorisque mee ac filiorum et nepotum, seu ceterorum parentum salute, libertati condonasse. Et ut hoc perpetualiter inconvulsum permaneret, hanc cartam, in publico conventu, astante et testante omni populo, in ecclesia Sancti Christofori, die Dominico, ante processionem, tam ego quam omnes qui tunc successores esse poterant crucibus nostris firmavimus.

Actum tempore Philippi regis Francorum et Wofridi Parisiorum episcopi, Milonis quoque ac Widonis fratris ejus, Magni Widonis de Monte Letherici filiis, VII idus novembris indictione IX, die Dominico quod est inter festivitatem omnium Sanctorum et sancti Martini. S. Tetbaudi Pagani de Villa Nova. S. uxoris ejus Hermengardim. S. Walcherii filii ejus. S. Warini nepotis ejus. S. Widonis nepotis ejus.