Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 38

None
Datierung: Circa 1089

DONATIO ECCLESIAE, NOMINE PERUSIAE, SANCTO PETRO BURGULIENSI.

Multiplex multipliciter Omnipotentis Dei misericordia per plurimum genus humanum sanctificare voluit, dum cuique fidelium largiri dignatus est, ut ex temporalibus et caducis rebus sempiterna regna mercari possit, ipso Domino dicente: Date eleemosinam et omnia munda vobis erunt. Quapropter, ego in Dei nomine Jordanus Cabanensis, tanta Domini pietate confisus, pro meae et parentum meorum animarum redemptione, sancto Petro Burguliensi, cui datur potestas ligandi atque solvendi, ista quae subnotantur dono: videlicet quamdam ecclesiam nomine Perusiam in ejusdem sancti Petri honoro fundatam, et inter Karantam et Viennam, in loco Malefage edificatam, cum toto vico et omnibus ad eam pertinentibus, scilicet: sepulturam et presbiterii fisco et decimis omnium rerum illius totius parochiae, nec non propriorum porcorum et porcorum famulorum pasnagio, duosque molendinos in Karanta, cum ipsius aquae piscatura, et in aliis meis aquis quantum mea terra extenditur; praeterea duos servos, et de lucis meis tantum quantum monachis et eorum famulis ad comburendum et ad edificandum opus fuerit, et duas mansuras terrae, in una quarum constat ecclesia. Et si quis huic ecclesiae, de fisco vel de terra quam ex me habet, aliquid donare voluerit, sine pretio et calumnia firmiter concedo, usque ad unam mansuram et meam partem prati de Sancto Eligio, et omnia alia quae daturus sum adhuc similiter concedo. Et si homines in burgo hujus ecclesiae habitantes, ad mea mercata ierint, nullam consuetudinem reddant nec destricti sint, nisi ibi reatum fecerint; et si quis ex meis servis in burgo monachorum manserit, similiter concedo consuetudinem; sed si servus meus, aut colibertus ibi manens, servire voluerit, de eo ad monachos clamorem faciam, et si mihi justitiam non fecerint, ipsum servum capiam sine invasione rerum suarum. Simul concedo ut omnes venientes ad mercatum monachorum, secure veniant, licet sint homines meorum hostium; et si aliquis ex meis, eos vel eorum censum capiat, absolute reddam si clamorem inde habuero. Haec dona, nominato Sancto Petro Burguliensi, ita concedo ut nullam consuetudinem inde amplius habeam neque aliquis meorum heredum. Hoc totum concedit meus filius Jordanus. Hanc vero donationem bonae voluntatis nostro litteris mandare curavimus, orantes et postulantes predecessorum meorum clementiam ut, quemadmodum sua statuta cupiunt manere, ita, pro amore Dei et per omnium sanctorum merita, permittant durare omni tempore inviolata haec salutis nostrae donaria. Si vero fuerit aliquis ex heredibus, vel proheredibus nostris, seu aliqua intromissa persona, quae contra hanc auctoritatem vel donationem aliquam repetitionem sive calumniam generare presumpserit, in primis iram omnipotentis Dei incurrat, et a sancta Ecclesia, atque conventu omnium christianorum extraneus existat, insuper qui litem intulerit auri Libras D. coactus exsolvat, suaque repetitio nullum effectum optineat; quod si minime reatum suum agnoscens, in eadem malitia perdurare, maledictio Domini super eum veniat et gloriam sanctorum non veniat, sed cum Juda traditore et Nerone gehennae flammas persolvat. Ut autem haec autoritas firmior habeatur, manu propria eam sub signo Sanctae Crucis firmavi, manibusque mei filii Jordanis fideliumque nostrorum firmari rogavimus. Ecce nomina hujus cartae firmatorum signorum titulis subjecta: S. Iterii Lemovicensis episcopi. S. Guillelmi Aquitanorum ducis. S. Fulconis filii Godefridi Engolismorum comitis. S. Aldeberti comitis Lemovicensis. S. Aymerici de Roca Coizardi. S. Ademari presbiteri de Rubeis Maceriis. S. Bernardi de Pairas. S. Hildeardis uxoris ejus. S. Ademari de Rancer. S. Guidonis nepotis ejus. S. Ernaldi Guidonis. S. Alexandri de Lemovicis. S. Fucaudi vicarii Cabanensis. S. Guillelmi filii ejus. S. Guidonis Cati. S. Aymerici filii ejus. S. Aymerici de Monte Cuculi. S. Guillelmi de Pranzaco. S. Girri de Veirac. S. Bosoni Lavelli. S. Humberti Rufi et fratris ejus. S. Fredelonis de Bordis. S. Petri fratris ejus. S. Giraldi Ademari. S. Petri de Consulenti. S. Petri filii ejus. S. Fulconis et fratris ejus. S. Petri de Prisao et fratris ejus. S. Clavelli servi Jordanis.