Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 36

None
Datierung: 1087 06 06

PARTITIO SERVORUM INTER MAJUS MONASTERIUM ET GUALTERIUM RIMANDUM.

Notum sit omnibus posteris nostris quod nos, Majoris videlicet Monasterii monachi et Gualterius Rimandus, communes servos et ancillas plures communiter habebamus, quos partiri oportebat inter nos et illum. Anno igitur ab incarnatione Domini millesimo octogesimo septimo, die sexto mensis junii, tempore domni Bernardi abbatis, partiti sumus nobis parentum infantes masculos et feminas; et venerunt in nostram partem, de infantibus Rainaldi de Villana: Hersendis, Bartholomeus, Milesendis, Letgardis; de infantibus Guascelini: Aremburgis, Gualterius; de infantibus Rotberti Chiophardi: Adelitia. Una tantum parvula puellula remansit in berceolo ad partiendum, quae si vixerit, communiter erit nostra et Galterii, donec aliqua concordia in nostrum dominium veniat aut in suum. Hoc audierunt et viderunt: Hubertus cellararius, Anseisus de Ponte, Leaudus Godinus, Aimericus de Tavento, Guafredus Nafracaulum, Gualterius de Monediaco.