Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 35

None
Datierung: 1084-1100

DE GAUSFREDO SERVO, CLERICO EFFECTO.

Gausfredus quidam servus Sancti Martini deprecatus est domnum abbatem Bernardum et monachos Majoris Monasterii ut clericus fieri posset, et dedit ei licentiam domnus abbas Bernardus in capitulo, ut bene et caste se ageret et in ecclesiis Sancti Martini serviret; ille vero spopondit quod et in ecclesiis Sancti Martini libenter serviret et monachis fidelis semper existeret. Hoc factum est tali convenientia, ut si aliquando se contra monachos Majoris Monasterii erexerit, in pristinam servitutem redigatur. Testes sunt de hoc: Ainardus et Bernardus capellani, Sancelinus, Hildemarus coquus, Rotbertus de Beziaco, Durandus coquus. Simili convenientia liber factus est Arnaldus frater Galcherii de Orcasa, Testibus istis: Teduino presbitero, Martino de Boeria, Giraldo de Sagiaco, Mainardo sanguinatore, Durando coquo, Galcherio fratre ipsius Arnaldi, Guido major, Seroardus, Algerius, Martinus filius Otberti, Ebrulfus filius Mariae.