Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 30

None
Datierung: Circa 1071

CONCORDIA CUM TETBALDO FILIO LETERII DE NAVOLIO.

Notum sit omnibus quod Tetbaldus filius Leterii, cum fecisset nobis multas molestias de calumniis quas rebus nostris immittebat, ad postremum dimisit nobis omnes calumnias atque querelas, in quadam concordia quam cum eo fecit domnus Odo, prior noster.Postea autem cum ille Odo prior mortuus esset, duobus annis fere transactis, cepit dicere quod ille Odo habuerat ei in conventione, ut omni anno faceret ei aliquam bonitatem. Quam cum nollemus ei facere, quia falsum erat quod dicebat, saisivit decimas quas olim nobis ipse auctorizaverat. Quam ob rem, iniit cum eo placitum, apud Vindocinum, ante comitem Guidonem, domnus Odo, prior noster, qui ante fuerat prepositus Chamartii, et ibi tandem fecit cum eo hanc concordiam. Dedit ei scilicet Lta solidos denariorum, et ita dimisit nobis ille conventionem illam quam requirebat et ea quas propter illam calumniabatur; et omnia unde revestiti eramus ante unum annum quam faceret nobis haec calumniam, pertinentia ad ecclesiam de Navolio, clamavit nobis soluta et quieta. Et omnes omnino querelas ibidem dimisit nobis, et promisit quod neque ipse unquam amplius ea columniabitur, et si aliunde calumnia de illis rebus nobis insurgat, ipse adjuvabit nos acquietare calumniam illam, omnibus modis quibus poterit, excepto per pecuniam dando et per guerram faciendo. Nec unquam deinceps, propter ullum forfactum unde nos accuset, vindicabit se de nobis per res pertinentes ad ecclesiam de Navolio. Et de his adfiduciavit nos per fidem, osculans inde, ob signum fidei, priorem nostrum supradictum. Hoc peracto in aula comitis, perrexit idem prior noster, cum illis qui huic placito adfuerant, ad domum Tetbaldi, et ibi, omnibus videntibus, auctorizaverat concordiam quam ipse fecerat nobiscum uxor ejus Elia, quae habuit pro hoc tres solidos; et filii ejus, Arnulfus, qui habuit inde sex denarios, et Tetbaldus et Matheus et Rotbertus, qui habuerunt inde, unus quisque, tres denarios; et filiae ejus, Johanna et Agnes, quae habuerunt inde, una quaeque, quatuor denarios. Erat ibi quidam villanus repetens asinum suum quem sibi abstulerant filii Tetbaldi; monuerunt priorem hi qui adherant ut pauperi redimeret asinum, ad memoriam de hoc quod ipsi audissent et vidissent Tetbaldum et uxorem ejus et filios ac filias ejus fecisse nobiscum talem concordiam, in qua nobis omnes querelas dimisissent. Fecit prior quod monebatur, et redemit pauperi asinum, duobus denariis; dedit et cuidam pauperi unum denarium. Anno domni abbatis Bartholomei VIIIIo, mensis julii tercia ebdomada, uno et eodem die facta sunt hac omnia: primo videlicet, concordia cum Tetbaldo, in aula comitis Guidonis, coram ipso; deinde auctoramentum uxoris ejus et filiorum ac filiarum in domo ejus. Et, preter comitem G. qui non venit ad domum Tetbaldi, utrique rei affuerunt: Vulgrinus filius Ingelbaudi, Gervasius de Vindocino, Simon de S. Martino, Salomon filius Ivonis, Herbertus Barba, Leufredus foristarius, Constantius filius Mainardi de Ferraria, Arembertus Malus Finis, Tegrinus mercator, Guillelmus Guinnamorum. De nostris affuerunt hi: Bernardus major, Durandus mariscalcus, Benedictus Blancardus, Landricus famulus. De monachis: Odo monachus; Sigo monachus, Alfredus monachus.+Transacto autem non mullo temporis spacio, idem Tetbaldus res eidem ecclesiae de Navolio pertinentes, cum injustis calumniis, inquietare presumpsisset, ipsius quam prius auctorizaverat assertionis partem refellere cupiens, parti vero concedens, inito inde placito apud Vindocinum cum Adelelmo, priore nostro, tandem sine placito veritatis tenore convictus, quicquid prius firmaverat postea iterum corroboravit, huic cartulae signum in modum crucis, ob suae auctoritatis rememorationem, intitulans. In hac etiam concordia quam Adelelmus prior cum illo fecit, concessit nobis habere Raginaldum, colibertum nostrum, et sororem suam et omnem eorum fructum, quos prius calumniabatur, et omnes res, tam mobiles quam immobiles, quas Hilduinus de Sartrino vivens possederat. Preterea dimisit nobis omnes querelas et calumnias retrohabitas, occipiens inde a predicto priore LXta solidos, concedente hoc uxore sua Helia, quae habuit inde V solidos, et filiis ejus Arnulfo, Burchardo, Tetbaldo, Matheo, Rotberto, et filiabus ejus Johanna et Agnete. Nec non et decimam, quam injuste se pervasisse recognovit, ad votum nobis satisfaciendo restituit, nullam de reliquo calumniam in rebus prefate ecclesie pertinentibus facturum se esse paciscens. Et concordiam illam, quam cum Odone priore fecerat, sicuti superius annotata fuerat, quamvis non parum prius inde dissimulasset, ratam fore concessit.Hanc concordiam viderunt et audierunt: comes Burchardus, Rotbertus de Monte Comitorio, Vulgrinus, Fulcradus de Rua Vassalorum, Henricus dapifer, Fulbertus Trossellus, Herbertus filius ejus, Hilgodus miles, Guarinus filius Losmeri, David, Nihardus Rufus, Rainerius Canartius, Guillelmus armiger. De nostris: Ledaldus Godinus, Ebrardus famulus prioris, Durandus mariscalcus, Herfridus, Losmerus de Vindocino, Bernardus clericus, Radulfus, Rotbertus, Fulbertus telonarius Vindocinensis. De monachis: Odo, Gauffredus, Josbertus , Gaufredus, Alfredus, Albericus, Geraldus , Sigivertus. Hec omnia, suo firmavit auctoramento, Hamelinus de Lingiacis vel de Monte Aureo, quia res de quibus actum est de suo erant casamento. Teste Hugone monacho priore celle de Lavarzino, Alfredo monacho, Signario, Grossino homine Hamelini, Odilario famulo de Lavarzino.