Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 29

None
Datierung: 1070

DE CALUMNIA SUPER HILDRADUM SERVUM ET FILIOS EJUS.

Notum sit fratribus nostris, scilicet monachis Majoris Monasterii, quod quidam servus Sancti Martini et noster, nomine Hildradus, duxit uxorem quandam colibertam Hugonis filii Teudonis, de qua habuit IIIIor liberos. Post mortem Hugonis, filius ejus Guillelmus calumpniatus est nobis medietatem filiorum, propter colibertam patris sui. De qua re domnus Ascelinus monachus, tunc prepositus obedientiae Buziaci, iniit placitum cum eo apud Montorium, in feria sancti Laurentii ibique judicatum est quod nati de servo et coliberta, non debent partiri, sed patrem sequuntur omnes filii, ideoque calumniam ejus esse injustam; et cum ille contenderet illum fuisse colibertum, guadiavit ei domnus Ascelinus jurare quod ille servus fuerit, non colibertus, quod jusjurandum fecit ei fieri per unum hominem ejusdem familiae, nomine Alcherium de Villa Rebla, apud Rupes Episcopi.

Acta sunt haec anno VII domni Bartholomei abbatis.

Placiti facti apud Montorium testes sunt hi:

Matheus de Montorio et frater ejus de cujus fevo coliberta fuit, Malgerius gener Drogonis, Rosto de Lavarzino, Hubertus Misciplera, Sevinus de Sancto Karileppho, Helinandus de Fractu Valle, Achardus de Rupibus, Frotmundus Deartius, Gaufredus Caulis; de nostris: Benedictus Blancardus major, Martinus Lorinus, Hildradus de Buziaco, Morgandus carpentarius, Telesbellus Dens, Petrus filius Richildis.

Jurisjurandi testes: Leodegarius de Rupibus, Benedictus Blancardus, Hugo de Villa Malorum, Hugo nepos Leodegarii, Hildraldus Fulbelinus, Gauterius.