Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 31

None
Datierung: 1077

DE SERVIS DE VILLA NANTULFI QUOS DEDIT VALERANNUS DE BRETULIO.

Pateat universorum notioni bonorum quod ego Walerannus, sub fidei gratia Christiane seculari militie deditus, possessor in Francia castri vocabulo Bretulii, ob amorem Domini germanique mei fratris Ebrardi, ante paucum tempus monachi in Majori Monasterio Sancti Martini Turonensis effecti, ipse quoque factus eidem loco devotus et familiaris, donaverim Deo et ipsi Sancto Martino sibique inibi famulantibus monachis, servos omnes et ancillas quas habebam in illa possessione quae vocatur Nantulfi, ita ut, nullum eorum aut aliquid suum retineam mihi, sed quicquid in eis et in rebus suis juris fuit hactenus mei, sit deinceps Sancti Martini et monachorum Majoris Monasterii sui. Quisquis etiam ex ipsorum progenie servorum, vir sive femina, ad alia forte transierit loca, sive prope, sive longe, aliam inhabitet villam, vicum, castellum aut civitatem, eodem servitutis nexu obstrictus et ibi teneatur eisdem. Facta est a me ista donatio in eorumdem monachorum capitulo, anno ab incarnatione Domini Mmo LXXo VIInio, praesidente illis reverendo abbate Bartholomeo. Cujus manui postquam ex mo(do) donum exinde tradidi, propria deinde manu posui hoc idem super altare ecclesiae beati Martini, videntibus his qui erant mecum, cum quibus perrexeram in predictum capitulum, sufficientibus scilicet ad testimonium, quando quidem in ore etiam duorum vel trium testium stat omne verbum: Ursione vice domino Belvacensi et possessore Girbereici castri, Elia cognato ejus, Heldone filio Rainaldi, Bernerio fratre Lancionis clerici.