Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 28

None
Datierung: 1069 02

AUCTORAMENTUM ROTBERTI DE VILLENOLIO ET SORORUM EJUS, DE REBUS OHELMI SERVI NOSTRI DE CHAMARTIO.

Notum sit fratribus nostris, Majoris scilicet Monasterii monachis, quod Rotbertus de Villenolio, gener Lancelini, immisit nobis calumniam de rebus Ohelmi servi nostri de Chamartio. Cui cum diceremus injustam esse ejus calumniam, quia pater suus et avus et proavus easdem res nobis concesserant et auctorizaverant, et de auctoramento patris ejus testes haberemus de hominibus, ipsius scilicet Godefredum de Spatai et Alcherium prepositum, qui coram ipso Rotberto dicebant se vidisse quod pater ejus nobis auctorizaverat illas res solutas et quietas in perpetuum; respondebat ille se non concensisse auctoramento patris sui, cum jam de honore patris donum haberet. Cum ergo Rotbertus iste, pro illis rebus, nobis molestus esse coepisset, dedimus ei IIII libras denariorum et dimisit calumniam illam, et res supradictas auctorizavit nobis solutas et quietas in perpetuum. Actum est hoc per manum Odonis tunc temporis prioris nostri apud Balgentiacum, in turre ipsius castri, anno incarnationis Domini Mo LXo VIIIIo, mense februario, sub testimonio multorum quorum nomina hic subter scripta sunt: Lancelinus de Balgentiaco, Odo Parvus, Rainaldus sororgius Rotberti, Ernaldus de Balgentiaco, Rodulfus filius ejus, Godefredus de Spatai, Alcherius prepositus, Odo de Dongiolo, Guinierius de Firmitate, Gaufredus de Chaurcis. De familia nostra: Johannes conversus, Durandus Calvus, Erfredus de Chamartio, Isembardus de Erblamvilla, et alii plures fuerunt et viderunt.

Inde reversus in domum suam Rotbertus ad Firmitatem Norberti cum Odone monacho nostro preposito obedientiae de Chamartio, fecit hoc ipsum auctorizare uxorem suam, Agnes nomine, et fratrem suum Willelmum qui pro hoc habuit XIIim denarios, et sorores suas quarum Adierna habuit pro hoc X solidos, Elisabeth XII denarios, Gila totidem, Maientia totidem. Huic auctoramento Willelmi et sororum suarum affuerunt isti testes: Fulcodius filius Gaufredi prepositi, Giraldus Cautus qui recepit IIII libras quas dedimus Rotberto, Richardus Insanus, Hadebrannus filius ejus, Richardus filius Teduini, Burchardus de Firmitate, Hugo armiger Rotberti, Vitalis de Vindosmio, Odo monachus, Harfredus famulus ejus.