Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 25

None
Datierung: 1032-1064

DE TRIBUS FAMULIS ANDRALDO, RAINALDO, HERVEO, SERVIS EFFECTIS.

Notum sit universis successoribus nostris, quod famuli quidam ex libero genere orti, Andraldus scilicet filius Nainfredi de Sancto Petro Villecivilei, et Rainaldus Bigotus, atque Herveus Francus Salidus, timore divino compuncti, cum nihil carius haberent quod omnipotenti Deo potuissent offerre, semetipsos pro Dei amore Sancto Martino Majoris Monasterii, in domni Alberti abbatis presentia, tradiderunt in servos; ea videlicet ratione, ut non solum ipsi, verum etiam omnis ex eis nascitura progenies, omnibus diebus vitae suae abbati Majoris Monasterii et fratribus ejusdem loci, servili conditione serviant. Et ut haec eorum traditio certior et evidentior appareret, singuli pro recognitione servi IIIIor denarios super capita propria ponentes, semetipsos omnipotenti Deo taliter obtulerunt. Nomina vero testium qui traditionem hanc videntes et audientes affuerunt, subter inserta sunt. Fulco prior. Berengerius cellararius. Arraldus cellararius. Ildebertus coquus. Rotbertus sartor. Ebrulfus cellararius. Michael coquus. Arnulfus sartor. Albertus Pes Anseris. Letardus carpentarius. Stephanus de Loratorio, homo Lamberti Surdi.