Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 24

None
Datierung: 1032-1064

DE SERVIS ARCHENBALDO, CONSTANTIO ET ARRALDO.

Notum sit omnibus sanctae ecclesiae fidelibus quod tres quidam fratres Archembaldus, Constantius et Arraldus, ex libero genere orti, timore divino compuncti, cum nichil karius haberent quod omnipotenti Deo potuissent offerre, semetipsos pro ejus amore Sancto Martino, in domni Albertis abbatis presentia, tradiderunt in servos. Qui videlicet tres supradicti fratres, ut ipsa sui traditio clarior appareret, cordis quoque signorum colla sua circundederunt, et pro recognitione, super altare singuli IIIIor de capitibus propriis denarios imposuerunt. Quod itaque conditione tali gestum est, ut non illi tantum modo, verum etiam tota ex ipsis nascitura progenies, omnibus diebus vitae suae, abbati Majoris Monasterii et senioribus loci, serviant jure servili. Haec autem ut firmior haberetur noticia, nominibus testium qui ad hoc audiendum producti fuerunt, subnotatur istorum. Gausmarus clericus. Otbertus senior. Otbertus junior. Ansegisus cellararius. Arnulfus sartor. Herveus. Hildegarius. Frodelinus. Bernardus. Hilduinus. Giraldus.