None
Datierung: 1032-1064
Notum sit universis successoribus nostris quod famulus quidam Rotbertus, cognomine Animalia, libero genere ortus, cum nichil carius haberet quod omnipotenti Deo potuisset offerre, semetipsum pro ejus amore Sancto Martino Majoris Monasterii, in domni Alberti abbatis presentia, tradidit in servum; ea videlicet ratione, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eo nascitura progenies, omnibus diebus vitae suae abbati Majoris Monasterii et fratribus ejusdem loci, servili conditione serviat. Et ut haec traditio certior et evidentior appareret, pro recognitione servi IIIIor denarios super caput proprium ponens, semetipsum omnipotenti Deo taliter obtulit. Nomina vero testium qui haec videntes affuerunt, subter inserta sunt. Odo Cornuellus. Benedictus sartor. Constantius Chainno. Constantius Tailla Fer. Herveus coquus.