Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 21

None
Datierung: 1064

DE LANDRICO EFFECTO SERVO MAJORIS MONASTERII.

Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii Sancti Martini, juvenculum quendam nomine Landricum, qui adhuc ingenuus apud Buziacum cellararium nostrum administrans nobis famulabatur, servum postea perpetuum devenisse Sancti Martini et nostrum, omniaque sua delegasse nobis habenda post obitum suum, nisi forte uxorem jussu quidem nostro acceptam habuerit, aut etiam filios, quibus suas accipientibus partes, nos illam accipiamus quae ipsi (con)tinget. Actum in capitulo nostro, anno ab incarnatione Domini M. LX. IIII, presidente nobis domno abbate Bartholomeo, qui quatuor ex more denarios de capite Landrici ipsius accepit. Testibus istis: Rainardo Capite de Lupo, Rotgerio famulo de Villa Aitardi, Rotberto cellarario, Ledaldo camerleno, Petro coquo.