Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Appendix, Nr. 20

None
Datierung: Circa 1063

DE ANDREA SERVO, QUEM REDDIDIT NOBIS GUANILO DE MONTINIACO.

Notum sit omnibus quod Guanilo de Montiniaco abstulit nobis quendam servum nostrum, Andream nomine, filium Guarini servi, quem donaverat nobis Guanilo thesaurarius avunculus ejus quando donavit nobis etiam Sanctum Ylarium; sed ab hac sua injusta pervasione resipiscens, reddidit nobis servum nostrum, et habuit inde XL et VIIIto solidos. Auctorizavit hoc uxor ejus quae habuit pro hoc quoque V solidos. Testes inde sunt: Johannes de Pontibus, Gradulfus filius Isembardi, Nivelo Sine Barba; de nostris: Fulcherius de Sancto Ylario, Tetbertus famulus, Lambertus filius Bernerii.